JASON

JASON
I.
JASON
Argivus, Grammaticus celebris, Athen. l. 13. p. 560. et Steph. Byzantino landatus. Scripsit libb. de Graecia, ubi Alex. Mag. mentionem facit.
II.
JASON
Byzantinus, opere de Tragicis innotuit. Plutarch. de fluminibus. Vir eruditus, in notis ad eum locum, eundem esse suspicatur, de quo Steph. in Α᾿λεξανδρεία et Τῆλος, sed fallitur, nam Iason iste Argivus Grammaticus fuit, vide supra.
III.
JASON
Cyrenaeus, Historicus, sub Ptol. Philometore. Olymp. 150. Scripsit libb. 5. de rebus gestis Asmonaeorum, in epitomen redactos, ad Auctore 2. l. Macc. Torniel. A. M. 3893. n. 8.
IV.
JASON
Pontifex Max. Iudaeorum, primus ex Sacerdotum numero gymnasium Hierosolymis instituit, in quo iuventus more Graecorum exerceretur in disciplinis Ethnicis 1. Mach. c. 12. v. 16. quamquam Iosephus huius fratri Oniae, qui et Menelaus, hoc facinus adscribat.
V.
JASON
fil. Aesonis, Thessaliae Regis ex Alcimede, quem pater moriens Peliae fratri in turelam commendavit, tradito ei regno, ita tamen ut illud adulto Iasoni restitueret. Alcimede vero suspectum habens Peliam, Iasonem Chironi alendum dedit. Itaque Iason adultus cum ad repetendum paternum regnum venisset, Pelias iuvenem landis avidum ad Colchicam expeditionem excitavit, sperans futurum ut periculi magnitudini succumberet. Sccundum alios Pelias oraculum acceperat, ut sibi ab eo caveret, quem cum altero tantum calceo ad se venientem videret. Iason autem, iam grandior, forte in ripa Anauri offendit Iunonem vetulae similem, quam humeris suscipiens in ulteriorem fluvii ripam transtulit, atque uno in flumine calceo amisso ad Peliam Patruum venit: qui oraculi recordatus veritusque ne ab eo interficeretur, mandavit illi expeditionem in Colchos, sperans aut ab aliquo occisum iri, aut certe inter Symplegadas periturum. Fabricatâ itaque navi, quae ab Architecti nomine dicta est Argo, Iason cum Graecae iuventutis flore mari
se commisit, primumque ad Lemnum ins. appulit, ubi ab Hypsipyle, et hospitio, et thalamo susceptus est. Deinde venit ad Phineum Regem, a quo muneris loco edoctus est, quomodo per Cyaneas petras inter se concurrentes, ad Colchos usque tuto navigare posset. Quo cum pervenisset, Medea Colchorum Regis filia, formâ eius capta, a certissimo eum eripuit exitio, ostensâ ratione, quâ et aeripides tauros perdomare, et draconem pervigilem sopire posset; Eius itaque consilia secutus Iason, aureum vellus sustulit, et inde clam cum sociis et Medea fugam arripiens ad Istri ostium pervenit, adversoque fluvio subiens, cum eum tandem in locum pervenisset, ubi Danubius Liburniae montibus proximus est, navim, quâ vectus erat, suis, sociorumque humeris superatis montibus in mare Hadriaticum deportavit tandemque sospes in patriam revectus, duos ex Medea filios suscepit. Sed postea cum Creusae Corinthiorum Regis filiae amore flagrans, eam uxorem duxisset, Medea aegre ferens divortium, Creusam cum regia exussit. Sunt qui tradunt, Medeae postea reconciliatum Iasonem, multaque praeclara gessisse, adeo ut divinos in Asia honores fuerit promeritus. Orpheus, Apoll. Rhodius, Val. Flacc. Iasonis et Medeae Amores, paulo fusius sic habent. Cum Iason cum ceteria Argonautis ad Colchos appulisset, Medeam forte ad Phasidis ripam obviam habuêrunt. Cui cum Iason adventus sui causam exposuisset atque ab ea de crudelitate Patris esset edoctus, ad preces conversus, fidem de coniugio dedit, si in discrimine ab ea praemonstrato ferret opem. Acceperat ante Iason a Venere Iyngem aviculam, quam Magae mulieres tantam ad amatoria carmina vim habere credunt, ut omnia venena et unguenta ad amorem excitandum idonea Tynges appellentur, teste Theocriti antiquo Enatratore; et ipse Amor Iynx a Pindaro dicatur: qui scribit hanc ex Olympo a Venere primum ad mortales allatam et datam Iasoni, ut eâ simul et quibusdam amatoriis carminibus, quae ipsa Venus docuit, Medeam amore ad insaniam usque accenderet. quod cum fecisset, illa amore correpta, suum ei ptomisit auxilium, ac statim herbas medicatas et pharmaca quaedam dedit, quibus a taurorum igne tutus esset, et eum quid agendum esset docuit. Ille Aeetam convenit ac vellus aureum poposcit: quod Aeetas se daturum esse pollicitus, si tauros ingentes flammas ore et naribus evomentes iunxisset, atque dentes, quos ipse daret, seminâsset, hominesque armatos, qui inde pullularent, vicisset. Quae omnia Iason, Medeâ opitulante, cum summa sua laude et gloria perfecit. Aeetas tamen vellus aureum negavit, ac de Argonautarum caede tractare coepit. Iasonis et Medeae nuptias Val. Flacc. in Pence ins.
fieri incoeptas esse scribit: inopino autem Absyrti adventu turbatas et interruptas. Timaeus et Apollon. l. 4. atque Orpheus Corcyrae scribunt. Dionys. Miles. in secundo Argonautic. Byzantii, Antimachus in Lyde prope fluv. dicit Iasonem cum Medea coiîsse. Philetas, in Alcinoi domo celebratas ait. Timonax vero in Colchide scribit, Medeam ab Iasone ductam uxorem, non sine patris Aeetae voluntate. Refert autem idem, monstrari iuxta Pontum hortos quosdam Iasonios vocatos, e quibus ipse discessum fecit; et in Aeea Gymnasia quaedam et thalamum, in quo Medea Iasoni nupsit. Vide porro Euseb. in Chron. Hygin. Apollod. Ovid. Met. l. 7. v. 25, 26, 48, 66. et 175. Strabo l. 9. p. 436. et l. XI. p. 503. Seneca Med. Val. Flacc. de Argon Nic. Lloyd. Addo quod: Ei totus ferme Oriens, ut conditori, divinos honores templaque constituit, teste Iustino l. 42. c. 3. Ι᾿ασόνεια dicta Strab., et Ιἀσόνεια ἡρῶα Batbaris eximie culta; qualia multa Reguli evertêrunt: Parmenion autem id, quod erat Abdeus, diruit, ne cuiusquam nomen in Oriente venerabilius, quam Alex. esset, Iustin. ibid. De iisdem capiendus Tac. Ann. l. 6. c. 34. ubi multa de nomme Iasonis (sc. appellata templa sacellaque celebrari est.) Vide Bernegger. ad Iustin. d. l.
VI.
JASON
frater Oniae, summi Sacerdotis, apud Antiochum Epiphanem tantum effecit, ut dignitatem Fratris obtineret. Voto improbo potitus, Iudaicos ritus Ethnicis mutare constituit, A. M. 3879. biennio post, a Menelao, Simonis fratre, ex tribu Beniamin, supplantatus, atque Sacerdotii dignitate privatus, rumore postmodum mortis Antiochi disperso, ingressus Hierosolymam pepulit Menelaum, civiumque complures neci dedit: nihilominus urbe coactus excedere, ad Aretam Arabum Reg. confugit, a quo similiter pulsus Lacedaemonem se recepit, ubi misere periit. 1. Macc. c. 1. et v. 2. c. 4. et 5. Ioseph. in Antiqq. et de B. I. torniel. et Salian. in Ann. Vide supra.
VII.
JASON
nomen viri. Act. c. 17. v. 7. et Rom. c. 16. v. 21.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Jason — (Greek: Ἰάσων, Etruscan: Easun, Laz: Yason) was a late ancient Greek mythological figure, famous as the leader of the Argonauts and their quest for the Golden Fleece. He was the son of Aeson, the rightful king of Iolcus. He was married to the… …   Wikipedia

  • Jason 1 — [ cite web | url = http://topex www.jpl.nasa.gov/mission/jason 1.html | title = Ocean Surface Topography from Space | publisher = NASA/JPL] is a satellite oceanography mission to monitor global ocean circulation, study the ties between the ocean… …   Wikipedia

  • Jason-1 — Jason (satellite) Pour les articles homonymes, voir Jason (homonymie). Jason …   Wikipédia en Français

  • Jason-2 — Jason (satellite) Pour les articles homonymes, voir Jason (homonymie). Jason …   Wikipédia en Français

  • Jason 10 — Jason X Jason X Réalisation James Isaac Acteurs principaux Kane Hodder Lexa Doig Lisa Ryder Scénario Victor Miller Todd Farmer Musique Harry Manfredini Ethan Wiley Montage David Handman Production …   Wikipédia en Français

  • Jason X — Données clés Réalisation James Isaac Scénario Victor Miller Todd Farmer Acteurs principaux Kane Hodder Lexa Doig Lisa Ryder Pays d’origine …   Wikipédia en Français

  • Jason-2 — Jason 1 Jason 2 (OSTM) Jason ist der Name eines gemeinsamen Satellitenprogramms zur Meeresbeobachtung von NASA (USA) und CNES (Frankreich). Jason 1, Nachfolger des Satelliten …   Deutsch Wikipedia

  • Jason 1 — Jason 2 (OSTM) Jason ist der Name eines gemeinsamen Satellitenprogramms zur Meeresbeobachtung von NASA (USA) und CNES (Frankreich). Jason 1, Nachfolger des Satelliten …   Deutsch Wikipedia

  • Jason 2 — Jason 1 Jason 2 (OSTM) Jason ist der Name eines gemeinsamen Satellitenprogramms zur Meeresbeobachtung von NASA (USA) und CNES (Frankreich). Jason 1, Nachfolger des Satelliten …   Deutsch Wikipedia

  • Jason 3 — Jason 1 Jason 2 (OSTM) Jason ist der Name eines gemeinsamen Satellitenprogramms zur Meeresbeobachtung von NASA (USA) und CNES (Frankreich). Jason 1, Nachfolger des Satelliten …   Deutsch Wikipedia

  • Jason — • A Greek name adopted by many Jews whose Hebrew designation was Joshua (Jesus). In the Old Testament, it is applied to three or four persons connected with the period of the Machabees Catholic Encyclopedia. Kevin Knight. 2006. Jason …   Catholic encyclopedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”